monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 11
Et videbunt ignominiam suam, et proiicientur super montem Remman, qui interpretatur sublimitas, ut in superbia sua conterantur. Quidam Remman, visionem alicuius, id est, ὅρασίν τινος, interpretantur. Non enim omnia videre poterant; sed sibi partis alicuius scientiam promittebant, ut proiiciantur, eo quod se scire credebant.